monumenta.ch > Beda Venerabilis > 67 > A > sectio 309 > sectio 640 > 26 > sectio 483 > sectio 353 > sectio 3 > sectio 45 > sectio 39 > 18 > 68 > bnf9389.146 > sectio 26 > sectio 7 > csg458.175 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 9
Hic color fere sententiis, quas praeposui, permixtus est; quid tamen CESTIUS senserit, indicabo: contra sacerdotem qui(dam) dixerunt videri deos infestos illi, in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur; aiebat Cestius malle se casu videri factum quam deorum voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei fatemur, manifestius erit (a) poena servatam (es)se sacerdotem quam in poenam. itaque non probabat illud TRIARI: remissam tibi poenam putas? ampliata es. ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam petitum est, non est damnantis sed dubitantis.